Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/499

E Wikisource
Haec pagina emendata est

viperarum et aspidum, quando tam glabrae sunt quam ovum, et pilum non habent in capite, neque quidquam in pectore succi efficacis. Proinde tu fac, cymbam ac remos appares. Mox enim ventura est tanta umbrarum multitudo, ut verear ne non sufficias omnibus transmittendis.

ch. Ista nos non fugerant.
al. Unde rescieras?
ch. Ossa[1] pertulerat ante biduum.
al. Ut illa dea nihil est velocius! Sed quid tu igitur heic cessas relicta cymba?
ch. Ita nimirum res ferebat. Huc profectus sum, ut mihi compararem validam aliquam triremem. Nam mea cymba iam vetustate putris ac sutilis non suffecerit huic operi, si vera sunt quae narravit Ossa. Quanquam quid opus erat Ossa? Res ipsa compellit. Nam naufragium feci.
al. Nimirum totus distillas; suspicabar te redire a balneo.
ch. Imo enatavi e Stygia palude.
al. Umbras ubi reliquisti?
ch. Natant cum ranis.
al. Sed quid narravit Ossa?
ch. Tres orbis Monarchas capitalibus odiis in mutuum exitium ruere, nec ullam orbis Christiani partem immunem esse a belli furiis: nam tres illi reliquos omnes pertrahunt in belli consortium. Omnes esse talibus animis, ut nemo velit alteri cedere, nec Danum, nec Polonum, nec Scotum: nec vero Turcam interim esse in otio, moliri dira: pestilentiam ubique saevire, apud Hispanos, apud Britannos, apud Italos, apud Gallos. Ad haec novam esse luem ex opinionum varietate natam, quae sic vitiavit omnium animos, ut nulla usquam sit sincera amicitia, sed frater fratri diffidat, nec uxori cum marito conveniat. Spes est, hinc quoque nascituram olim magnificam hominum perniciem, si res a linguis et calamis ad manus pervenerit.
al. Haec omnia verissime narravit Ossa. Nam ipse plura vidi his ocu-
  1. Apud Homerum Ossa dea famae est. II. β. 93. Μετὰ δὲ σφίσιν Ὄσσα δεδήει.