Haec pagina emendata et bis lecta est
LUSUS PUERILES. 43
tes alia via, nisi sic mittas sphaeram tuam in parietem, ut resiliat in meam.
- er. Id experiar. Quid ais, bone vir! Nonne depulsus es?
- ga. Fateor: utinam tam sapiens esses, quam es felix. Sed isthuc centies tentanti vix semel successerit.
- er. Imo si quid audes deponere pignoris, nisi tertio quoque experimento successerit, vinces. Sed interim redde pactum praemium.
- ga. Quodnam?
- er. Distichon.
- ga. Reddam.
- er. Et quidem ex tempore. Quid arrodis unguem?
- ga. Habeo.
- er. Recita clare.
- ga. Clarissime.
Plaudite victori, iuvenes, hic quotquot adestis: Nam me qui vicit, doctior est nebulo.
- Nonne distichon habes?
- er. Habeo: sed quale abs te allatum est, tale tibi referetur.
Saltus.
Vincentius, Laurentius.
- vi. Libetne decertare saltu?
- la. Ludus iste non convenit pransis.
- vi. Quam ob rem?
- la. Quia ventris saburra gravat corpus.
- vi. Non admodum sane, qui pransi sint in paedagogio. Nam ibi plerumque coenaturiunt prius, quam absolverint prandium.
- la. Quod igitur saliendi genus placet?
- vi. Auspicemur ab eo, quod est simplicissimum, a saltu locustarum, sive magis ranarum, utraque tibia, sed iunctis pedibus. Qui longissime promoverit cingulum, coronam feret. Huius ubi erit satietas, aliud atque aliud genus experiemur.
- la. Equidem nullum recusabo genus, nisi quod geritur cum periculo tibiarum: nolim mihi rem esse cum chirurgis.
- vi. Quid, si certemus unica tibia?
- la. Iste ludus est Empusae,[1] valeat.
- vi. Hastae innixum salire, cumprimis est elegans.
- la. Liberalius est certare cursu: siquidem hoc certaminis genus apud Virgilium proposuit et Aeneas.