Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/51

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

44 PIETAS PUERILIS.

vi. Verum; sed idem proposuit et caestuum certamen, quo non delector.
la. Designa stadium. Hoc loco sit carcer, quercus ista sit meta.
vi. Sed utinam adesset Aeneas, qui proponat et praemia victori.
la. Victori abunde magnum praemium est gloria.
vi. Victo potius dandum erat praemium, solatii gratia.
la. Sit igitur victo praemium, ut lappa coronatus redeat in urbem.
vi. Equidem non recusarim, si tu praecedas tibia canens.
la. Est ingens aestus.
vi. Nec mirum, quum sit solstitium aestivum.
la. Praestiterat natare.
vi. Mihi non placet ranarum vita. Animal sum terrestre, non amphibion.
la. Sed tamen hoc exercitamenti genus olim cumprimis habebatur liberale.
vi. Imo etiam utile.
la. Ad quid?
vi. Si fugiendum sit in bello, ibi potissimum valent, qui sese cursu pedum et natatu exercuerunt.
la. Artem narras haudquaquam aspernandam. Neque enim minus laudis est aliquando bene fugere, quam fortiter pugnare.
vi. Sum plane rudis et imperitus natandi, nec sine periculo versamur in alieno elemento.
la. Sed assuescere oportet: nemo nascitur artifex.
vi. At ego istius generis artifices permultos audio natasse, sed non enatasse.
la. Experieris primum innixus suberi
vi. Nec suberi fido magis quam pedibus: si vobis cordi est natatio, spectator esse malo, quam certator.
Confabulatio pia.
Erasmus, Gaspar.
er. Unde nobis prodis? E popina quapiam?
ga. Bona verba.
er. E sphaeristerio?
ga. Ne hoc quidem.
er. Ex oenopolio?
ga. Nequaquam.
er. Quando non assequor divinando, dic ipse.
ga. Ex aede Virgini matri sacra.
er. Quid illic tibi negotii est?
ga. Salutem dixi nonnullis.
er. Quibus?
ga. Christo ac divis aliquot.
er. Religiosior tu quidem es, quam pro aetate.
ga. Imo nullam aetatem non decet