Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/501

E Wikisource
Haec pagina emendata est

perdicibus, capis et phasianis, si vis esse gratus convivator.

ch. Sed quae res istos movet, ut tantopere promoveant bellum? Aut quid hinc metunt commodi?
al. Quia plus emolumenti capiunt e morientibus, quam ex vivis. Sunt testamenta, parentalia, bullae multaque alia non aspernanda lucra. Denique malunt in castris versari, quam in suis alvearibus. Bellum multos gignit episcopos, qui in pace ne teruncii quidem fiebant.
ch. Sapiunt.
al. Sed quid opus est triremi?
ch. Nihil, si velim in media palude rursus naufragium facere.
al. Ob multitudinem?
ch. Scilicet.
al. Atqui umbras vehis, non corpora. Quantulum autem ponderis habent umbrae?
ch. Sint tipulae, tamen tipularum[1] tanta vis esse potest, ut onerent cymbam. Tum scis, et cymbam umbratilem esse.
al. At ego memini videre me, cum esset ingens turba, nec cymba caperet omnes, a clavo tuo tria millia umbrarum pendere nonnunquam, nec tu pondus ullum sentiebas.
ch. Fateor, tales esse animas, quae paulatim demigrarunt e corpore phthisi aut hectica tenuato. Caeterum quae subito revelluntur e crasso corpore, multum corporeae molis secum ferunt. Tales autem mittit apoplexia, synanche, pestilentia, sed praecipue bellum.
al. Non opinor Gallos aut Hispanos adferre multum ponderis.
ch. Multo minus quam caeteri; quanquam et horum animae non omnino veniunt plumeae. Caeterum e Britannis, e Germanis belle pastis, veniunt aliquoties tales, ut nuper periclitatus sim decem duntaxat vehens, et nisi iacturam fecissem, perieram una cum cymba, vectoribus et naulo.
al. Ingens discrimen.
ch. Quid interea censes fieri, cum accedunt crassi satrapae, thrasones et Polymachae-
  1. Tipula vermiculus est, vel insecti genus, sex pedes habens, sed tantae levitatis, ut supra aquam currat. Hinc Plautus Pers. act. 2. sc. 2. Nec tipulas levius pondus est, quam fides lenonia.