Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/502

E Wikisource
Haec pagina emendata est

roplacidae.[1]

al. Ex his qui pereunt in iusto bello, nullos arbitror ad te venire. Nam aiunt eos recta subvolare in coelum.
ch. Quo subvolent, nescio: unum illud scio, quoties bellum est, tot ad me veniunt saucii lacerique, ut demirer, ullum superesse apud superos. Nec solum veniunt onustae crapula et abdomine, verum etiam bullis et sacerdotiis, aliisque rebus plurimis.
al. At ista non deferunt secum, sed nudae veniunt ad te.
ch. Verum; sed quae recentes veniunt, somnia talium rerum secum adferunt.
al. Itane gravant somnia?
ch. Gravant cymbam meam; quid dixi gravant? iam demerserunt. Postremo tot obolos putas nihil habere sarcinae?
al. Equidem arbitror, si ferant aereos.
ch. Proinde certum est mihi, prospicere de navi, quae sufficiat oneri.
al. O te felicem!
ch. Quid ita?
al. Quia propediem ditesces.
ch. Ob multitudinem umbrarum?
al. Nae.
ch. Si quidem suas opes secum adferant. Nunc qui in cymba deplorant, se apud superos reliquisse regna, praesulatus, abbatias, auri talenta innumera, ad me nihil adferunt praeter obolum. Itaque quod iam annis ter mille mihi corrasum est, id totum est effundendum in unam triremem.
al. Sumptum faciat oportet, qui quaerit lucrum.
ch. Atqui mortales, ut audio, felicius negotiantur, qui favente Mercurio ditescunt intra triennium.
al. Sed iidem decoquunt nonnunquam. Tuum lucrum minus, sed certius.
ch. Nescio quam certum: si quis Deus nunc exoriatur, qui res principum componat, sors haec tota mihi perierit.
al. Ista quidem de re iubeo, ut me sponsore in utramque aurem dormias. Intra decennium totum nihil est, quod pacem metuas. Unus Romanus pontifex sedulo quidem hortatur ad concordiam; sed laterem lavat. Murmurant et civitates taedio malorum: conferunt
  1. Plautiniim nomen. Pseud. IV, 2, 31.