Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/505

E Wikisource
Haec pagina emendata est

betam, imo cacatilem bestiam. Quis unquam audivit aut legit antehac nomen natatilis betae?

be. Imo hoc dilucide docet Mammetrectus vulgo corrupte dictus, quum vero nomine dicatur Mammothreptos, quasi dicas aviae alumnum.
al. Quid istuc est tituli?
be. Ut intelligas, in libro nihil inveniri praeter meras delicias; quod mammae, hoc est, aviae soleant indulgentius habere nepotes, quam matres liberos suos.
al. Plane deliciosum opus mihi narras. Nuper enim quum in hunc codicem incidissem, minimum abfuit, quin risu dissilierim.
ca. Ubi tu nactus es eum codicem, qui rarissimus inventu est?
be. Abbas divi Bavonis,[1] nomine Livinus, a prandio Brugis duxit me in bibliothecam suam peculiarem, quam homo senex, cupiens aliquod sui monumentum posteris relinquere, non mediocri sumptu parabat. Nullus erat liber, qui non esset manu descriptus, idque in membranis, nullus qui non variis picturis ornatus, ac foris bysso auroque tectus. Quin et ipsa codicum spatiosa moles nescio quid maiestatis prae se ferebat.
al. Quinam erant?
be. Oh praeclari omnes, Catholicon, Brachylogus, Ovidius per allegorias expositus, aliique innumeri; inter quos et lepidissimum Mammothreptum reperi. Inter eas delicias inveni Natatilem Betam.
al. Cur vocant natatilem?
be. Referam quod legi: penes auctorem fidei periculum esto. Quoniam, inquit, provenit in locis humidis putribusque, nec usquam fecilius provenit, quam in coeno aut sterquilinio; honos sit auribus.
al. Itane graviter olet?
be. Sic ut nec oletum ullum peius oleat.
al. Estne istius oleris ullus usus?
be. Imo in deliciis est.
al. For-
  1. Bavo prius miles, dein monachus Gandavi, cuius urbis et patronus est, in monasterio Petri a se fundato obiit anno 630 post mortem a Papicolis in divorum numerum relatus