Haec pagina emendata est
SYNODUS GRAMMATICORUM.
Albinus, Bertulphus, Canthelus, Diphylus, Eumenius, Fabullus, Gaditanus.
- al. Estne quisquam in hoc numero qui didicit arithmeticen?
- be. Cui tandem rei?
- al. Qui certum doceat quot convenerimus grammatici.
- be. Isthuc quidem citra calculos vel digiti nostri nobis dicere poterunt. Te pono in pollice, me in indice, Canthelum in medio, Diphylum in annulari, Eumenium in minimo. Nunc ad laevam transeo, illic in pollice pono Fabullum, in indice Gaditanum. Itaque, ni fallor, septem sumus. Sed quorsum attinet isthuc scire?
- al. Quoniam audio septenarium reddere legitimum concilium.
- be. Quod concilium mihi narras?
- al. Est res seria, quae me diu multumque torsit, neque me tantum, verum multos etiam viros neutiquam indoctos. Eam proponam in medium, ut huius synodi auctoritate semel finiatur quaestio.
- ca. Eximium quiddam sit oportet, quod tu vel ignores, Albine, vel animum tuum perspicacissimum diu multumque torserit. Quare cupimus et ipsi nosse quid istuc sit rei. Nam unus omnium nomine respondeo.
- al. Ergo heic estote omnes, aures simul adhibentes et animos. Plus vident oculi quam oculus. Estne quisquam vestrum, qui nobis explanare possit, quid significet haec vox: Anticomarita?
- be. Nihil facilius. Sonat enim betae genus, quam prisci natatilem appelabant, caule contorto nodosoque, mire fatua,[1] tetri odoris si contingas; posset cum anagyri[2] contendere.
- ca. Natatilem narras