Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/516

E Wikisource
Haec pagina emendata est

lore? Nam coniugium rite contractura ab homine non potest dirimi.

ga. Quid? tibi videtur rite contractum, quod dolo malo contractum est? Non valet contractus, si puella decepta servo nupsit, quem putabat liberum. Hic cui nupsit servus est miserrimae dominae psorae atque hoc infelicior est servitus, quod illa neminem manumittit, ut servitutis miseriam aliqua libertatis spes consolari possit.
pe. Sane colorem reperisti.
ga. Ad haec: Non est coniugium, nisi inter vivos. Hic mortuo nubitur.
pe. Repertus est alter color. Sed sineres, opinor, scabiosas scabiosis nubere, iuxta vetus illud adagium: ὅμοιον πρὸς ὅμοιον.
ga. Si hoc mihi liceret, quod expediret reipublicae, sinerem quidem iungi, sed iunctos exurerem.
pe. Tum tu quidem Phalaridem ageres, non principem.
ga. An tibi Phalaris videtur medicus, qui secat digitos aliquot aut inurit corporis partem, ne totum pereat? Mihi non videtur ista crudelitas, sed misericordia. Quod utinam initio nascentis mali fuisset factum. Tum enim paucorum exitio totius orbis saluti consuli poterat. Et huius facti reperimus exemplum in Gallorum annalibus.
pe. At mitius erat illos castrari ac summoveri.
ga. Foeminis porro quid faceres?
pe. Adderem fibulas.
ga. Ita quidem prospectum esset, ne ex malis corvis nascantur mala ova; sed fatebor hoc esse mitius, si tu fatearis illud esse tutius. Nam pruriunt et execti, nec uno modo transilit malum, sed osculo, sed colloquio, sed contactu, sed compotatiuncula serpit ad alios. Et videmus huic malo fatalem quandam maliciam adiunctam. Ut quisquis eo tenetur, vel nullo suo commodo, gaudeat quam plurimis suam affricare scabiem. Iam submoti possunt fugere, possunt vel noctu vel ignotis imponere; a mortuis vero nihil est periculi.
pe. Tutius fateor, sed haud scio an conveniat Christianae mansuetudini.
ga. Dic age mihi, unde plus