Haec pagina emendata est
periculi, a simplicibus furibus, an ab istis?
- pe. Fateor pecuniam multo viliorem bona valetudine.
- ga. Et tamen hos Christiani suffigimus in crucem, nec appellatur crudelitas, sed iustitia; et si rempublicam spectes, pietas est.
- pe. Verum ibi plectitur qui damnum dedit.
- ga. Hi scilicet lucrum adferunt. Sed demus hoc malum multis nulla sua culpa contractum, quum tamen paucos reperias, quibus eam luem non conciliarit nequitia: iureconsulti docent interdum innoxios recte occidi, si id magnopere intersit reipublicae. Quemadmodum Graeci post eversam Troiam occiderunt Astyanactem, Hectoris filium, ne per illum bellum instauraretur. Nec putant impium post extinctum tyrannum et liberos innoxios trucidari. Quid quod nunquam non bellamus Christiani, neque tamen nescimus in bellis maximam malorum partem ad eos redire, qui nihil commeruerunt? Idem usu venit in represalibus, quae vocant. Qui laesit in tuto est, et spoliatur negociator, qui ne factum quidem audivit, tantum abest ut in culpa fuerit. Quod si talibus remediis utimur in rebus non ita magni momenti, quid censes faciendum in re omnium atrocissima?
- pe. Vincor veris.
- ga. Tum illud mihi perpende. Apud Italos ut primum scintillare coepit pestilentia, occluduntur aedes; qui laboranti inserviunt, submoventur a publico. Hoc quidam appellant inhumanitatem, quum summa sit humanitas. Siquidem hac vigilantia fit, ut paucis funeribus sopiatur malum. At quanta est humanitas tot millium vitae consuli? Sunt qui parum hospitale putant, quod Itali in rumore pestilentiae tempore vespertino hospitem portis submovent coguntque sub dio noctem agere; at pietas est paucorum incommodo maximo reipublicae bono prospicere. Quidam sibi valde fortes videntur et officiosi, quod ausint ad quemvis pestilentia laborantem ac-