Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/518

E Wikisource
Haec pagina emendata est

cedere, etiam si nihil illic habeant negocii. At dum reversi domum inficiunt uxores, liberos ac totam familiam, quid ea fortitudine stultius, quid officio inofficiosius, ut salutes alienum, tibi charissimos in praesens vitae discrimen adducere? Hic tamen quanto minus est periculi a pestilentia, quam ab hac scabie. Rarius afllat propinquos nec fere senes attingit; et quos attigit, aut cito liberat aut restituit sanitati, puriores etiam quam antea fuerant. Haec, quid aliud quam perpetua mors est, vel, ut verius dicam, sepultura. Obvolvuntur linteis et unguentis more cadaverum.

pe. Verissime narras. Saltem idem curae dandam crut huic tam exitiali malo, quod detur leprosis. Aut si hoc quoque nimium est, nemo barbae sylvam patiatur sibi demeti aut sibi quisque tonsorem praestet.
ga. Quid si uterque claudat os?
pe. Afflant naribus malum.
ga. Est et isti malo remedium.
pe. Quodnam?
ga. Ut quod solent alcumici, addunt personam, quae per vitreas fenestellas praebeat lumen oculis, ori naribusque respirationem, cornu a persona per axillas in tergo porrecto.
pe. Belle, si nihil metuendum est a contactu digitorum, linteorum, pectinis et forpicis.
ga. Optimum igitur barbam usque ad genua demittere.
pe. Ita videtur. Deinde fiat edictum, ne quis idem sit tonsor et chirurgus.
ga. Ad famem relegas tonsores.
pe. Minuant sumptus et aliquanto pluris radant.
ga. Esto.
pe. Tum feratur lex, ne quis cum alio poculum habeat commune.
ga. Istam vix recipiat Anglia.
pe. Neve duo misceantur eodem lecto praeter uxorem et maritum.
ga. Placet.
pe. Ad haec, in diversoriis ne quis hospes indormiat linteis, in quibus alius indormiit.
ga. Quid facies Germanis, qui vix lavant bis in anno?
pe. Extimulent lotrices, praeterea tollatur mos quamvis vetustus salutandi osculo.
ga. Etiamne in templis ?
pe. Tabellae suam quisque oppo-