Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/52

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

PIETAS PUERILIS. 45

religio.

er. Si cupiam esse religiosus, patiar mihi iniici cucullam.
ga. Atque ego idem facerem, si, quantum caloris adfert, tantundem pietatis adferret cuculla.
er. Aiunt vulgo, pueros angelicos in satanam verti, ubi consenuerint.
ga. Sed ego proverbium istuc ab autore satana natum arbitror. Imo vix existimo, senem esse vere pium, nisi qui a teneris annis assueverit. Nihil felicius discitur, quam quod ab ipsa statim pueritia discitur.
er. Quid igitur est religio?
ga. Est purus cultus numinis, et observatio praeceptorum illius.
er. Quae sunt illa?
ga. Longum est; sed ut in summa dicam, in rebus quatuor est sita.
er. In quibus?
ga. Primum, ut recte pieque sentiamus de Deo, de scripturis divinis: atque ut illum non vereamur modo, tanquam dominum, verum etiam amemus ex intimis affectibus, ut patrem beneficentissimum. Secundum, ut summa cura tueamur innocentiam: ea est, ne quem laedamus. Tertium, ut teneamus caritatem, hoc est, ut de omnibus, quantum datur, bene mereamur. Quartum, ut servemus patientiam. Ea praestat, ut mala nobis illata, si mederi nequeamus , patienter toleremus, non ulciscentes, nec malum malo referentes.
er. Nae tu probus es concionator. Sed praestas ista, quae doces?
ga. Equidem adnitor pro mea virili.
er. Qui potes pro virili, quum sis puer?
ga. Meditor pro viribus, et quotidie mecum ineo rationem: si quid cessatum fuerit, corrigo : illud praeter decorum, hoc dictum petulantius , hoc factum incircumspectius, hoc taceri praestiterat, illud omissum.
er. Quando subducitur ista ratio?
ga. Ferme sub noctem, aut si quando magis vacat.
er. Sed age, dic mihi, quibus studiis totum transigis diem?
ga. Nihil celabo tam fidum sodalem. Mane, simul atque sum expergefactus, (id fere fit ad sextam, aut quintam) pollice signum crucis pingo in fronte