Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/525

E Wikisource
Haec pagina emendata est

pro edere.

ca. Eleganter. Libenter succurris pauperibus?
po. Non est quod dem.
ca. At esset, si sobrie viveres, si gnauiter laborares.
po. Dulce est otium.
ca. Servas praecepta Dei?
po. Grave est.
ca. Agis admissorum poenitentiam?
po. Christus pro nobis dependit.
ca. Unde igitur declaras te amare Evangelium?
po. Dicam. Franciscanus quidam apud nos non desinebat e suggesto deblaterare in Novum Testamentum Erasmi: conveni hominem privatim, laevam inieci capillis, dextra pugilem egi, suggillaui illum magnifice, totamque faciem tuber reddidi. Quid ais? non est hoc favere evangelio? Deinde absolvi illum a commissis, hoc ipso codice ter in verticem impacto, fecique tria tubera, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
ca. Satis quidem evangelice. Istuc nimirum est Evangelium Evangelio defendere.
po. Occurrit alter eiusdem sodalitii, qui nullum neque modum neque finem faciebat debacchandi in Erasmum. Accensus evangelico zelo minis hominem adegi, ut utroque genu flexo rogaret veniam, fatereturque, se, quae dixerat, instigante diabolo dixisse: ni fecisset, iam halbardacha erat in cervicem vibrata. Vultus erat qualis esse solet Martis irati. Hoc gestum est coram aliquot testibus.
ca. Miror hominem non fuisse protinus exanimatum. Sed ut pergamus. Vivis caste?
po. Id fortasse fiet, ubi senuero. Sed vis tibi verum fatear, Canni?
ca. Non sum sacerdos: si confiteri libet, alium quaere.
po. Deo soleo confiteri; sed tibi fateor, me nondum esse perfectum evangelicum, sed unum e populo. Habemus quatuor evangelia; nos evangelici quatuor res potissimum venamur: ut ventri bene sit; ne quid desit iis, quae sub ventre sunt; tum ut sit unde vivamus; postremo ut liceat, quod lubet, agere. Haec si suppetant, inter pocula clamamus,
  • ) Ah Eraamo versum e Graeco in Lntimim.