Haec pagina emendata et bis lecta est
- ha. Sunt caussae, nec leves, quas tibi non gravabor indicare, si mihi commonstraris rationes, quibus nobilitatis opinionem mihi parem apud vulgus.
- ne. Nomen absque re?
- ha. Atqui quum res abest, proximum est opinio. Sed age, consule, Nestori; ubi caussas audieris, fateberis operae precium.
- ne. Quando ita vis, dicam. Primum fac procul te abducas a patria.
- ha. Memini.
- ne. Ingere te in convictum iuvenum vere nobilium.
- ha. Intelligo.
- ne. Hinc primum orietur suspicio te talem esse, cum qualibus victitas.
- ha. Sic est.
- ne. Vide ne quid habeas plebeium.
- ha. Quidnam?
- ne. De cultu loquor. Ne vestis sit lanea, sed aut serica aut, si deest qui emas, fustania,[1] denique vel canabea potius, quam pannea.
- ha. Recte.
- ne. Vide ne quid sit integrum, sed disseca pileum, thoracem, caligas, calceos, ungues, si potes; neve quidquam humile loquaris. Si quis ex Hispania veniat hospes, roga quomodo conveniat Caesari cum Pontifice, quid agat affinis tuus comes a Nassauen,[2] quid ceteri congerrones tui.
- ha. Fiet.
- ne. Sit anulus in digito cum gemma signatoria.
- ha. Si quidem loculi ferant.
- ne. At parvo constat annulus aereus inauratus cum gemma factitia. Sed adde clypeum cum insignibus.
- ha. Quaenam mihi suades deligam?
- ne. Duo mulctra, si velis, et cantharum cerevisiarium.
- ha. Ludis: age dic serio.
- ne. Nunquam fuisti in bello?
- ha. Ne vidi quidem.
- ne. At interim, opinor, decollasti anseres et capos rusticorum.
- ha. Persaepe, et quidem fortiter.
- ne. Pone machaeram argenteam, tria anse-