Haec pagina emendata est
rum capita aurea.
- ha. In quo solo?
- ne. Quo? nisi sanguinolento, monumentum fortiter effusi cruoris.
- ha. Quid ni? rubet sanguis anserinus aeque atque humanus. Sed perge, obsecro.
- ne. Hunc igitur clypeum pro foribus omnium diversoriorum, in quibus forte versatus es, affigendum curato.
- ha. Quid addetur galeae ?
- ne. Recte submones. Eam facies ore dissecto.
- ha. Quamobrem?
- ne. Ut spires, deinde ut congruat vestitui. In vertice quid eminebit?
- ha. Expecto.
- ne. Caput canis demissis auribus.
- ha. Vulgatum est.
- ne. Adde duo cornua : rarum hoc est.
- ha. Placet. Sed quae bestiae sustinebunt clypeum?
- ne. Cervos, canes, dracones, gryphes occuparunt principes, tu ponito duas harpyas.
- ha. Optime consulis.
- ne. Restat cognomen. Hic illud in primis cavendum, ne plebeio more te patiaris vocari Harpalum Comensem, sed Harpalum a Como, hoc enim nobilium est, illud sordidorum theologorum.
- ha. Sic memini.
- ne. Habesne quicquam cuius te posses appellare dominum?
- ha. Ne haram quidem.
- ne. In urbe celebri natus es ?
- ha. In obscuro pago. Non enim fas est ei mentiri, unde petas medicinam.
- ne. Recte est. Sed ei pago nullus est vicinus mons ?
- ha. Est.
- ne. Et habet alicunde rupem?
- ha. Habet praeruptam.
- ne. Ergo sis Harpalus eques ab aurea rupe.
- ha. Atqui mos est magnatum, ut suum quisque symbolum habeat vocale, quemadmodum Maximilianus[1] habebat: Tene mensuram; Philippus: Qui volet; Carolus : Vlterius. Item alius aliud.
- ne. Tu asscribito : Omnis iacta sit alea.
- ha. Nae tu percommode dicis.
- ne. Iam quo firmior sit hominum opinio, fingito litteras a magnatibus ad te missas, in quibus identidem appelleris eques clarissimus magnarumque rerum fiat mentio, de feudis, de arcibus, de multis florenorum