Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/533

E Wikisource
Haec pagina emendata est

120 7/7/7 B

ha. Nihil non, et quidem impune.
ne. Ergo famulos ale non segnes aut etiam sanguine propinquos, qui alioqui forent alendi. Occurret negociator, quem obvium spolient. Reperient aliquid in diversoriis aut in aedibus aut in navibus incustoditum. Tenes? Meminerint non frustra datos homini digitos.
ha. Siquidem tuto.
ne. Cura ut habeas pulchre vestitos, cum insignibus. Committe litteras fictitias ad summates. Si quid clam sustulerint, nullus audebit illos insimulare, etiam si quid suspicentur, timebunt equitem dominum; sin vi praedam extorserint, bellum vocabitur. His progymnasmatibus ad bellum praeluditur.
ha. O felix consilium.
ne. Iam illud equestre dogma semper erit tuendum: ius fasque esse equiti plebeium viatorem exonerare pecunia. Quid enim indignius, quam ignobilem negociatorem abundare nummis, quum interim eques non habeat, quod impendat scortis et aleae? Fac semper te adiungas magnatibus, vel ingeras potius; ne quid pudeat, perfricanda frons est, sed praesertim hospitibus, eoque praestat in celebri quopiam loco vitam agere, puta in thermis, frequentibus diversoriis.
ha. Isthuc ipsum erat in animo.
ne. Hic saepenumero fortuna praedam obiicit.
ha. Qui, rogo?
ne. Puta, hic aut fille reliquit crumenam, aut oblitus reliquit clavim in sera promptuarii. Caetera tenes.
ha. At —.
ne. Quid metuis ? de sic culto, de tam magnifice loquente, de equite ab aurea rupe, quis audebit suspicari? Et si quis forte tam improbus extiterit, quis erit tam audax ut te appellet? Interim suspitio derivabitur in aliquem hospitum, qui pridie discesserint. Turbabuntur famulicia cum pandocheo. Tu tranquillus tuam personam agito. Hoc si acciderit homini modesto cordatoque, silebit, ne simul cum damno lucrifaciat pudorem, qui rem suam indiligenter servaverit.
ha. Non absurde dicis. Nam nosti,