Haec pagina emendata est
pridem excercitatus sum. Sed unde sumptus?
- ne. Mane, isthuc ibam. Est tibi patrimonium?
- ha. Perpusillum.
- ne. Postquam apud multos confirmata fuerit nobilitatis opinio, facile reperies fatuos, qui tibi credant; quosdam etiam pudebit negare, quidam metuent. Iam ut ludas creditores, mille sunt artes.
- ha. Earum quidem rudis non sum. Sed tandem urgebunt, ubi perspexerint nihil esse nisi verba.
- ne. Imo nulla est commodior ad regnum via, quam debere quamplurimis.
- ha. Qui sic?
- ne. Primum creditor observat te non aliter, quam obligatus magno beneficio, vereturque ne quam praebeat ansam amittendae pecuniae. Servos nemo magis habet obnoxios, quam debitor suos creditores, quibus si quid aliquando reddas, gratius est quam si dono dones.
- ha. Animadverti.
- ne. Illud tamen caveto, ne cum tenuibus habeas commercium. Nam hi ob parvulam summulam ingentes excitant tragoedias. Placabiliores sunt, quibus lautior est fortuna, cohibet illos pudor, lactat spes, deterret metus, norunt quid possint equites. Postremo, cum inundaverit aeris alieni magnitudo, fictis causis alio demigra, atque inde rursus alio. Nec est quod huius rei te pudeat. Nulli magis obaerati sunt quam magni principes. Si quis rusticus urgeat, finge offensum improbitate animum. Interdum tamen aliquid reddito, verum nec totum nec omnibus. Illud ubique curandum, ne cui suboleat tibi prorsus exhaustos loculos. Semper ostenta.
- ha. Quid ostentet qui non habet?
- ne. Si quid amicus apud te deposuit, ostenta pro tuo, sed artem dissimula, cura ut casus videatur. In hunc usum interdum sumito pecuniam commodato, quam mox reddas. Ex loculo nummis aereis distento, profer aureos duos ibi sepositos. Caetera ex te ipso coniicito.
- ha. Intelligo. At tandem obruar oportet aere alieno.
- ne. Scis quantum apud nos liceat equitibus.