audacia pro sapientia uti, quam hodie. Comminiscendum est aliquid quod excuses. Deinde nunquam deerunt candidi qui faveant tuae fabulae, nonnulli civiliores dissimulabunt intellectum fucum. Postremo si nihil aliud, profugiendum est aliquo in bellum, in tumultum. Quemadmodum κλύζει θάλασσα πάντων τῶν ἀνθρώπων κακά,[1] ita bellum operit omnium scelerum sentinam. Nec enim habetur hodie bonus belli dux, nisi tali tyrocinio praeparatus accesserit. Hoc erit extremum asylum, si cuncta fefellerint. Verum omnis movendus erit tibi lapis, ne huc veniatur. Vide ne te securitas opprimat, oppidula minuta fuge, in quibus ne pedere quidem licet, ni populus sciat: in magnis ac frequentibus civitatibus plus est licentiae, nisi si qua sit Massiliae[2] similis. Dissimulanter expiscare, quid quisque de te loquatur. Ubi senseris huiusmodi voces increbescere: quid agit? quur hic tot annos moratur? quur non revisit patriam? quur negligit arces suas? unde ducit imagines? unde tantae profusionis facultates? Hoc genus, inquam, voces, ubi coeperint magis ac magis gliscere, tum mature tibi de migrando cogitandum est, sed sit fuga leonina,[3] non leporina. Adsimula te vocari in aulam Caesaris ad res magnas, brevi adfuturum cum exercitu. Non audebunt in absentem hiscere, quibus est quod nolint amittere. Sed in primis tibi censeo cavendum genus istud hominum poeticum irritabile nigrumque.[4] Illinunt chartis, si quid illos habet male, subitoque per or-
- ↑ Eur. Iph. Taur. 1201.
- ↑ Massilia, urbs Narbonensis Galliae vetustissima, adeo disciplinarum studiis floruit, ut Massiliensium mores pro severissimis et optimis in proverbium abierint.
- ↑ Hoc est, fuge impavidus, sicuti leones solent.
- ↑ Satyrici. - Nigri dicuntur homines malae notae: unde atro carbone notati appellantur. Et Ilorat. Hic niger est: hunc tu Romane caveto.