Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/536

E Wikisource
Haec pagina emendata est

bem spargitur quicquid illeverint.

ha. Dispeream, ni mihi vehementer placet tuum consilium. Efficiam, ut intelligas te nactum docilem ingenium et iuvenem minime ingratum. Equum quem primum te dignum nactus in pascuis fuero, tibi dono mittam.
ne. Nunc superest, ut quod pollicitus es, vicissim praestes. Quid est, quur tantopere affectes falsam opinionem nobilitatis?
ha. Nullam aliam ob causam, nisi quod his omnia licent impune. An hoc tibi leve videtur momentum?
ne. Ut pessime cedat, mors una debetur naturae, etiam si vixisses in Carthusia.[1] Et levius moriuntur in rota, quam qui moriuntur calculo, podagra aut paralysi. Nam militare est credere nihil hominis superesse post mortem praeter cadaver.
ha. Sic opinor.
ΑΣΤΡΑΓΑΛΙΣΜΟΣ, sive TALORUM LUSUS.
Carolus, Quirinus.
qu. Disce, inquit Cato, sed a doctis.[2] Cupio itaque, mi Utenhovi,[3] te magistro discere, quamobrem prisci illi religionis antistites edixerint, ut clerici talaribus tunicis uterentur, hoc est, usque ad talos demissis.
ca. Duabus, opinor, de caussis. Primum verecundiae gratia, ne quid nudi pateret oculis. Nam olim nec hoc caligarum genus fuit repertum, quod nunc ab ilibus usque ad imos pedes corpus tegit, ne-
  1. Carthusia locus incultus in Gallia Celtica, ubi Bruno ille Coloniensis institutor ordinis Carthusiani monasterium ercxit.
  2. In distichis moralibus. Verba sunt: Disce, sed a doctis: indoctos ipse doceto: Propaganda etenim rerum est doctrina bonarum.
  3. Carolus Utenhovius Ganduvensis, dominus Methegemii, vir multae doctrinae, inter praecipuos amicos ab Erasmo cultus est.