Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/539

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Non usque adeo videbitur absurda divinatio, si cogites quantam habeat caliginem vocum primitiva origo: tum in re nullam esse contrarietatem: quod apparebit, si propius inspicias. Volubilis est talus, sed ita volubilis, ut eam partem, cui innectitur, reddat ad standum firmiorem: deinde os ossi connectit, ne facile luxari queat.

qu. Tu vel sophistam agere possis, quantum video, si libeat.
ca. Sed nihil est, Talesi,[1] quod nos torqueat etymologia vocis. Nam quod hodie Graeci vocant ἀστράγαλον, prisci, quorum est Callimachus dixerunt ἄστριον, cuius hoc refertur hemistichium; Δέκα δ' ἄστρια αἴνυτο λύτρον, unde quemadmodum ἀστραγαλίζειν, ita et ἀστρίζειν dicebant talis ludere.
qu. Quale est igitur illud, quod proprie talum vocant?
ca. Est id quo nunc ludunt puellae, olim puerorum erat lusus, quemadmodum nuces. De quo est illud Graecorum: Ἀμφ' ἀστραγάλοισι χολοθείς,[2] quum iram levi de caussa susceptam indicant. Rursus Horatius in Odis: Nec regna vini sortiere talis.[3] Item in Sermonibus: Te talos, Aule, nucesque,[4] etc. Postremo dictum illud Lacedaemonii, ni fallor, Pueros esse fallendos talis, viros iureiurando. Hunc talum negant in ullo animante inveniri, quod sit μώνυχον, hoc est, ungula solida, excepto asino Indico unicorno: aut quod sit πολυσχίδές, hoc est, pede in multos digitos ungulasve fisso; quod genus sunt leo, panthera, canis, simius, homo et avis, aliaque permulta. Quae vero δίχηλα sunt, hoc est, ungula bisulca, pleraque talum habent, idque, ut recte dicebas, in posterioribus cruribus. Uni homini duplici de caussa tali non sunt;
  1. Per iocum Carolua Quirinum de talis diwerentem Talesium vocat.
  2. Cf. Iliad. XXIII, 88.
  3. Oda 4. lib. 1. ad Sextium.
  4. Horatius sat.3. lib. 2.