Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/538

E Wikisource
Haec pagina emendata est

A2TFATAA12M0 2. 125

communitis, ac velut incrustatis partibus, ne mutuo attritu sese laedant, ut idem docet Aristoteles. In his fere est aliquid, quod a tali similitudine pariter et usu non discrepat; velut in ima tibia iuxta calcaneum, ubi totius pedis flexus est, prominet quiddam talo simile, quod Graeci σφυρὸν appellant. Rursus in flexura genu quod, ni fallor, ἴσχιον appellant, quidam vertebrum. Simile quiddam videmus in coxendicibus, in humeris; postremo in commissuris digitorum, pedis, ac manus. Quod ne tibi mirum videatur, Graeci tradunt ἀστραγάλου vocabulum apud probatos auctores tributum etiam ossibus, quibus spina connectitur, praesertim in cervice. Citant enim hoc carmen:

Ἐκ δέ μοι αὐχὴν
Ἀστραγάλου ἐάγη[1]
Quoniam autem Aristoteles tradit, priores tibias animanti datas ad celeritatem, et ob id carere talis; posteriores ad stabilitatem, quod in eam partem vergat pondus corporis, quemadmodum ad robur iis, quae calcibus feriunt: Flaccus dum significare vult, fabulam non eiectam, sed ad finem usque peractam, dicit illam recto stet fabula talo nec aliter tribuit fabulae talum, quam nos libro tribuimus calcem, et volumini umbilicum.[2]
qu. Nae tu probe grammaticum agis.
ca. At quo magis id credas, Graeci literatores ἀστράγαλον dici volunt a στρέφω et α particula privativa, quod minime flectatur, sed immobilis sit. Quanquam alii malunt ἀστράγαλον, interiecta litera ρ, dictum pro ἀστάγαλον, quod lubrica volubilitate stare nesciat.
qu. Ad istum modum licet plura divinare. Simplicius erat dicere, Nescio.
ca.
  1. Verba tunt Elpenoris apud Hom. Od. XI, 64.
  2. Qui est ornamentum libri, quod postremum additur.