Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/54

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

PIETAS PUERILIS. 47

pientia summi Patris, illustrare dignetur ingenium meum ad perdiscendas honestas literas, quibus utar ad ipsius gloriam.

er. Quos autem habes divos tibi pecuiiares?
ga. Ex Apostolis Paulum, ex Martyribus Cyprianum, ex doctoribus Hieronymum, e virginibus Agnetem.
er. Quae res istos tibi conciliavit? electio, an casus?
ga. Sortito obvenerunt.
er. Atque istos nihil aliud quam salutas? An ab his quoque mendicas aliquid?
ga. Precor, ut me suis suffragiis Christo commendent, efficiantque, ut illius munere aliquando contingat in ipsorum venire contubernium.
er. Sane rem non vulgarem petis. Quid tum postea?
ga. Ad ludum propero, et quod is locus postulat, toto ago pectore. Sic enim imploro Christi praesidium, quasi citra illius opem nihil efficiat nostrum studium: sic studeo, quasi ille nihil auxilii sit laturus, nisi gnaviter laboranti. Ac modis omnibus do operam, ne merito vapulem, ne quid dicto factove vel praeceptorem offendam, vel sodales meos.
er. Probus es, quum ista cogitas.
ga. Quum dimissus a ludo domum propero, rursus, si licet, per aedem sacram iter facio, rursusque tribus verbis saluto Iesum. Si quid est obsequii praestandum parentibus, obeo. Quod si quid etiam superest temporis, mecum aut cum sodali repeto, quod praelectum est in schola.
er. Nae tu perparcus es temporis.
ga. Nec mirum, si parcus sum rei, ut multo pretiosissimae, ita irrecuperabiiis.
er. At Hesiodus docet, in medio parcendum esse: in principio praeproperam, in fine seram esse parsimoniam.
ga. Recte Hesiodus de vino; sed aetatis nulla est intempestiva parsimoma. Dolium si sinas, non exhauritur. At aetas nunquam non defluit, sive dormias sive vigiles.
er. Fateor: sed quid deinde rei geritur?
ga. Adornata parentibus mensa, recito consecrationem; deinde prandentibus ministro, donec iubeor et ipse prandium sumere. Actis