Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/55

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

48 PIETAS PUERILIS.

gratiis, si quid vacat, lusu quopiam honesto laxo animum cum sodalibus, donec hora revocat in ludum a lusu.

er. Ac rursum salutatur Iesus!
ga. Salutatur, si commodum est. Sin est, cur aut non vacet, aut non sit tempestivum: tamen praeteriens templum, cogitatiuncula saluto. Rursus in ludo totis viribus hoc agitur, quod locus postulat. Domum reversus, idem ago, quod ante prandium. A coena suavibus fabulis memet oblecto: mox prosperam noctem precatus parentibus ac familiae, mature me confero ad nidum: illic flexis ante lectum genibus, mecum, ut dixi, reputo, quibus studiis is dies peractus sit. Si quid est gravioris admissi, Christi clementiam imploro, ut ignoscat, polliceorque meliora: si nihil est, ago gratias illius beneficentiae, quod me servarit ab omni vitio. Deinde me totum illi toto pectore commendo, ut me protegat ab insidiis mali genii, et ab obscoenis somniis. His factis, lectum ingressus, frontem ac pectus signo crucis imagine, ac me compono ad somnum.
er. Quo pacto te componis?
ga. Nec pronus cubo, nec supinus, sed primum lateri dextro innitens, brachiis ita transversim seu decussatim complicatis, ut pectus muniant figura crucis, dextra manu sinistro admota humero, laeva dextro. Ita dormio suaviter, donec aut expergiscar ipse, aut exciter.
er. Sanctulus es, qui ista possis.
ga. Imo stultulus es, qui ista dicas.
er. Laudo institutum, si queam assequi.
ga. Velis tantummodo. Nam ubi assueveris pauculos menses, erunt haec etiam suavia; adeo vertentur in naturam.
er. Sed nihil audio de sacris.
ga. Nec hac parte mihi desum, diebus praecipue festis.
er. In his quomodo te geris?
ga. Primum omnium excutio me ipsum, num qua labe peccati sit animus contaminatus.
er. Id si comperias, quid tum? subducis te ab altari?
ga. Nequaquam corpore, sed animo me submoveo, ac veluti procul stans, nec au