Haec pagina emendata est
Talus est in ipsa suffragine[1] cruris infra coxam.
- qu. Complures arbitrantur iuxta pedem esse.
- ca. Errant. Is qui proprie dicitur talus, est in suffraginibus, quas Graeci καμπάς vocant, sed crurum, ut dixi, posteriorum. Inter pedem tuum et genu tibia est.
- qu. Sic opinor.
- ca. Post genu καμπή.
- qu. Assentior.
- ca. Nam qui flexus est homini in brachiis, idem est quadrupedibus in cruribus posterioribus; simiam excipio semihominem. Itaque quod genu est in cruribus, id cubitus est in brachiis.
- qu. Animadverto.
- ca. Itaque flexus flexui respondet.
- qu. Illud dicis, crurum posteriorum et priorum.
- ca. Tenes. In ea igitur suffragine, quae respondet suffragini, quae est post genu, stat talus erectus, quum stat quadrupes, cuius summa et ima pars leniter incurvatur, quanquam non prorsus eodem modo. Nam superior replicatur in cornua quaedam, quas Aristoteles appellat κεραίας, Theodorus vertit antennas,[2] iuxta quas se submittit pronum latus: ima tale nihil habet.
- qu. Plane video.
- ca. Illud ergo latus, quod spectat tibias priores, Aristoteles vocat supinum: quod illi adversum est, pronum. Rursum sunt duo latera, quorum alterum intus spectat tibiam posteriorem, puta laevam aut dextram, alterum spectat foras. Quod introrsum spectat, Aristoteles appellat κῶλον, quod foras, ἰσχίον.
- qu. Prorsus oculis rem video. Iam superest ut nobis indices, quae fuerit olim talis ludendi ratio. Nam qui lusus nostra memoria dicitur in usu fuisse, nihil convenit cum iis, quae comperimus apud priscos auctores de hoc ludendi genere.
- ca. Ac sane fieri potest, ut quem-