Haec pagina emendata est
A 2 T PA TAA 1 2 M O 2. 129
quemadmodum hodie chartis ac tesseris ad varias ludendi formas abutimur, ita non fuerit eadem apud veteres talis lusitandi ratio.
- qu. Probabile est quod dicis.
- ca. Theodorus Gaza, sive, ut alii malunt appellare, Thessalonicensis, vertens Aristotelis librum de historia animalium secundum, ait tali latus, quod foras transversum spectat, Canem vocari, quod introrsum ad alterum crus, Venerem. Ceterum hoc quidem de suo addidit. Nam Aristoteles haec tantum ponit: Τὸ μὲν πρανὲς ἔξω, τὸ δὲ ὕπτιον εἴσω, καὶ τὰ μὲν κῶλα ἐντὀς ἐστραμμένα πρὸς ἄλληλα, τὰ δὲ ὶσχία καλούμενα ἔξω, καὶ τὰς κεραίας ἄνω. Ceterum quando constat ab aliis, Veneris iactum appellari, :quoties ex quatuor talis nullus est, qui summam faciem habet cum alio congruentem, demiror quid sequutus Theodorus unum latus appellet Venerem. Erasmus noster, quem communem habemus amicum, huiusmodi observationum non admodum curiosus, in proverbiis aliquot ex auctoritate veterum indicat quaedam de ludo talorum; velut in proverbio, Non Chius, sed Cous,[1] refert, Coum et Senionem eundem esse quem Graeci ἐξίτην dicunt. Idem tradit in proverbio, Chius ad Coum, (addens Chium eundem esse cum cane) Coi iactum fuisse felicem, Canis infelicem, teste Persio:[2]
- Itidem Propertius: