Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/545

E Wikisource
Haec pagina emendata est

130 A 2TPA TAA12M02.

Semper damnosi subsiluere canes.[1]
Et Ovidius libro de Tristibus secundo damnosos canes appellat. Addit ex Martiale, Senionem videri per se felicem; ceterum infelicem fieri, si accedat Canis. Sic enim loquitur:
Senio nec nostrum cum cane quassat ebur.[2]
Iam Veneris iactum esse ut rarum, ita felicissimum, indicat Martialis in Apophoretis:[3]
Quum steterit vultu nullus tibi talus eodem,
Munera me dices magna dedisse tibi.
Tot autem talis ludebatur, quot quisque habet latera. Nam tesseris non plus tribus ludi solet. Sed propius ad ludendi rationem facit, quod scribit Suetonius in Octavio Augusto, recitans ex illius quadam ad Tiberium epistola haec: Inter coenam lusimus γεροντικῶς et heri et hodie. Talis enim iactatis ut quisque canem aut senionem miserat, in singulos talos singulos denarios in medium conferebat, quos tollebat universos qui Venerem iecerat.
qu. Docuisti, felicissimum esse iactum, quum omnes tali quatuor ostenderint diversum latus, quemadmodum in tesserarum ludo fortunatissimus est, qui dicitur Midas; at nondum declarasti, hunc iactum dici Venerem.
ca. Illud expediet tibi Lucianus, ita loquens in Cupidinibus: Καὶ βαλὼν μὲν ἐπὶ σκοποῦ, μάλιστα δὲ εἴ ποτε τὴν θεὸν αὐτὴν εὐβολήσειε, μηδενὸς ἀστραγάλου πεσόντος ἴσῳ σχήματι, προσεκύνει τῆς ἐπιθυμίας τεύξεσθαι νομίζων. Loquitur autem illic de Venere.
qu. Si falsus est Theodorus, duo tantum latera suis vocabulis designantur.
ca. Fortassis alicuius auctoritatem ille sequtus est, quae nos fugit: quod apud
  1. Versus Propertii est pentameter lib. 4. Eleg. 9. cuius initium est, Quum fieret nostro toties iniuria lecto.
  2. Martial. lib. 13 Epig. 1. cuius initium, Ne toga, etc.
  3. Martialis libro Epigr. XIV, 14. cui libro inditum nomen Apophoreta.