Haec pagina emendata est
A2TPATAA12 M 0 2. 131
auctores compertum est, afferimus in medium. Nam sunt qui meminerunt de numero Stesichorio[1] in talis, quem putant ogdoadem esse: item de Euripideo,[2] qui continebat quadraginta.
- qu. Restat ut lusus leges praescribas.
- ca. Non arbitror, pueros iisdem usos legibus, quibus se usum fuisse scribit Octavius. Nec probabile est, hoc ludendi genus quod commemorat, fuisse publicum. Id si fuisset, satis erat dixisse, Inter coenam lusimus talis. Sed mihi subindicare videtur novam ludendi conditionem inter illos repertam, velut aptam senibus, minimeque torquentem animos sollicita cogitatione, quemadmodum faciunt hodie complures lusus, ut levius sit intendere studiis.
- qu. Profer, obsecro te, reliquos talos, ut experiamur.
- ca. Sed deest nobis turricula volvendis talis, deinde tabula.
- qu. Suffecerit haec mensa ad qualecunque specimen exhibendum. Pro turricula suffecerit cyathus aut pileum.
- ca. Imo complexus cavarum manuum. Iactus saepius ostendit supinam partem, quam pronam, et pronam saepius, quam senionem aut canem.
- qu. Videtur.
- ca. Si inter quatuor talos extiterit unus canis, expones nummum; si duo, duos; si tres, tres; si quatuor, quatuor. Item quoties ieceris senionem, toties recipies unum e nummis.
- qu. Quid si senionem cum cane?
- ca. Si vis, uterque nummum addet, neuter tollet; cui primum obtigerit Venus, is auferet acervum.
- qu. Quid si talus ostendat partem supinam aut pronam?
- ca. Is iactus erit irritus, et aut tu iactum repetes, aut iaciendi ius ad me devolvetur.
- qu. Placet deuolutio.
- ca. Nunc appone sortem.
- qu. Experia-