Haec pagina emendata est
SENATULUS. 133
videat nos puerorum more ineptientes.
- ca. Imo seniliter potius. Adeone loquacem habes famulam?
- qu. Tam futilem, ut, si desint homines quibus narret quicquid domi geritur, longo sermone gallinis narret ac felibus.
- ca. Heus puer, claude ostium et obde pessulum, ne quis subitus interveniat spectator, quo liceat ad satietatem usque ludere.
SENATULUS, sive
ΓΥΝΑΙΚΟΣΥΝΕΔΡΙΟΝ.
ΓΥΝΑΙΚΟΣΥΝΕΔΡΙΟΝ.
CORNELIA, MARGARETA, PEROTTA, IULIA, CATHARINA.
- co. Quod felix faustumque sit huic ordini, totique Reipublicae foemineae et frequentes hodie convenistis et alacres; unde spem optimam concipio, futurum, ut Deus propitius cuiquam ea suggerat in animum, quae ad communem omnium et dignitatem, et utilitatem pertinet. Scitis, opinor, omnes, quantum hinc commodis nostris decesserit, quod, cum viri quotidianis conventibus suum agant negotium, nos colo telaeque assidentes causam nostram deserimus. Itaque res huc devenit, ut nec inter nos sit ulla Reipublicae disciplina, et viri nos pene pro delectamentis habeant, vixque hominis vocabulo dignentur. Quod si, qua coepimus, pergamus, divinate vos ipsae, quo tandem res sit evasura: vereor enim verba sinistri ominis eloqui. Ut dignitatem nostram negligamus, certe incolumitas debet esse curae. At sapientissimus ille rex scriptum reliquit, ibi demum esse salutem, ubi multa consilia.[1] Habent episcopi suas synodos, habent monachorum greges sua conciliabula, habent milites suas stationes, habent fures sua conventicula: denique habet