Haec pagina emendata est
et formicarum genus suos congressus. Solae omnium animantium mulieres nunquam coimus.
- ma. Saepius quam decet.
- co. Nondum interloquendi tempus est; sinite me perorare; dabitur singulis dicendi locus. Neque novum est quod facimus, vetus exemplum revocamus. Siquidem ante annos mille trecentos, ni fallor, Heliogabalus Caesar laudatissimus.
- pe. Quid laudatissimus, quem unco tractum in cloacam proiectum esse constat?
- co. Rursus interpellor. Si quem hac ratione probamus aut improbamus, malum dicemus Christum, quod in crucem suffixus sit: pium Domitium, quod domi sit mortuus. Atqui nihil obiicitur Heliogabalo atrocius, quam quod sacrum ignem, qui a vestalibus servabatur, in terram abiecerit, quodque domi in larario Mosen habuerit et Christum, quem illi contumeliae caussa Chrestum vocabant. Is igitur Heliogabalus instituit, ut quemadmodum Imperator cum suis habebat senatum, in quo de rebus communibus consultaret; ita haberet et mater illius Augusta senatum suum, in quo de foemineae gentis negotiis tractaretur: quem viri vel iocandi, vel discernendi gratia, Senatulum vocabant. Hoc exemplum tot iam saeculis intermissum res ipsa iam dudum monet nos instaurare. Nec ullam moveat, quod Paulus Apostolus vetat mulierem loqui in coetu, quam ille vocat Ecclesiam: de coetu virorum loquitur; hic coetus est muliebris. Alioqui si semper tacendum erit foeminis, in quem usum natura dedit nobis et linguas non minus expeditas quam sunt virorum, et vocem non minus sonoram quanquam illi sonant raucius, ac propius referunt asinos, quam nos. Verum illud oportet nobis omnibus esse curae, ut ea gravitate tractemus hoc negotium, ne rursus viri Senatulum appellent; aut fortasse probrosius aliquod nomen excogitent, ut solent in nos libenter esse dicaces. Quanquam si li-