Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/550

E Wikisource
Haec pagina emendata est

S E N A T U L U S. 135

ceat illorum comitia veris aestimare, plus quam muliebria videri possint. Videmus, monarchas tot iam annis nihil aliud quam belligerari: inter theologos, sacerdotes, episcopos, et populum nihil convenire: quot homines, tot sententiae; et in his ipsis plus quam muliebris est inconstantia. Nec civitati cum civitate, nec vicino cum vicino concordia est. Si nobis essent traditae rerum habenae, aliquando, ni fallor, tolerabilius haberent res humanae. Non est fortasse foeminei pudoris, tantis proceribus tribuere stultitia: at fas est, opinor, recitare quod scripsit Salomon proverbiorum capite decimo tertio: inter superbos semper iurgia sunt: qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia. Sed ne vos longiore morer prooemio, uti singula gerantur ordine, decenter et sine tumultu; primo loco tractandum erit, quae debent interesse concilio, quae submovendae sint. Nam immodica turba, tumultus est verius, quam concilium: et paucorum consessus habet quiddam tyrannicum. Huc ego censeo nullam recipienda virginem, eo quod incident permulta, quae non decet illas audire.

iu. At quo signo dignoscas virgines? An pro virginibus habebuntur, quaecunque coronam gestant?
co. Non. At nuptas tantum recipiendas censeo.
iu. Et inter nuptas virgines sunt, quae maritos habent eunuchos.
co. Sed tribuatur hoc honoris coniugio, ut nuptae pro mulieribus habeantur.
iu. Alioqui si non excludimus nisi virgines, erit immensa turba, nec multo decrescet numero.
co. Excludentur et plusquam ter nuptae.
iu. Quam ob rem?
co. Quoniam illis velut emeritis debetur missio. Idem censeo de septuagesimum annum egressis. Statuendum, ne qua nominatim de viro suo loquatur petulantius: in genere fas sit; sed ea moderatione, ne quid nimis.
ca. Qui minus hic libere de viris liceat dicere, cum ipsi de