Haec pagina emendata est
136 SENATULUS
nobis nusquam non loquantur? Meus Titius si quando studet esse conviva festivior, narrat, quid mecum noctu egerit, quid dixerim; neque raro multa solet affingere.
- co. Si velimus fateri verum, nostra dignitas pendet a viris: eos si traducimus, quid aliud quam nos ipsas dehonestamus? Quanquam autem habemus non paucas iustae querimoniae causas, tamen expensa rerum omnium summa, nostra potior, est, quam illorum conditio. Illi dum quaerunt rem, per omnes terras ac maria volitant, non sine capitis discrimine: illi, si bellum incidat, excitantur buccina, ferrei stant in acie, dum nos domi sedemus tutae. Si quid committunt adversus leges, gravius in illos animadvertitur; nostro sexui parcitur. Denique magna ex parte in nobis situm est, ut commodos habemus maritos. Restat ut de consessus ordine statuatur, ne nobis eveniat, quod frequenter usu venit regum, principum ac pontificum oratoribus, qui in conciliis totos tres menses litigant, antequam possint considere. Itaque censeo, primum esse debere nobilium ordinem; et in his praecedent, quae quatuor habent nobilitatis partes: proximae, quae tres: deinde, quae duas: postremae, quae unam: postremo, quae dimidiatam. Et in singulis ordinibus locus ex antiquitate designabitur. Nothae in suo quoque ordine extremum tenebunt locum. Alter consessus erit plebeiarum. In hoc primas tenebunt, quae copiosiorem sobolem enixae sunt. Inter pares litem dirimet aetas. Tertius erit earum, quae nondum pepererunt.
- ca. Quo mittis viduas?
- co. Commode mones. Istis locus dabitur in medio matrum, si modo liberos habent, habuerintve. Steriles extremum obtinebunt locum.
- iu. Quem locum designas sacerdotum ac monachorum uxoribus'
- co. De his proximo consessu deliberabimus.
- iu. Quid de his, quae corpore faciunt quaestum?
- co. Non patiemur,