Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/560

E Wikisource
Haec pagina emendata est

hunc senatum admixtu talium inquinari.

iu. Quid de concubinis?
co. Istarum non simplex est genus; de quibus per otium tractabitur. Adiiciendum est, quomodo fieri debeat Senatusconsultum, punctisne an calculis, an suffragiis vocalibus, an porrectis digitis, an discessione.
ca. In calculis dolus est, quemadmodum et in punctis: si pedibus eatur in sententiam, quoniam vestes longas gerimus, nimium movebimus pulveris: optimum igitur, uti voce pronuntiet unaquaeque quod sentit.
co. At difficile est numerare voces. Deinde cavendum, ne fiat pro consilio convicium.
ca. Nihil fiet absque notariis, ne quid possit excidere.
co. Ita quidem consultum est numero. Sed quibus modis excludes convicium?
ca. Ne qua loquatur nisi rogata, et suo ordine. Quae secus fecerit, e senatu movebitur. Tum si qua quid effutierit eorum, quae heic aguntur, silentio plectetur triduano.
co. Hactenus de ratione tractandi. Nunc accipite, quibus de rebus consultandum sit. Primam oportet esse curam dignitatis: ea potissimum sita est in cultu. Cuius rei tantus est neglectus, ut hodie vix agnoscas discrimen inter nobilem et plebeiam, inter nuptam et virginem et viduam, inter matronam et meretricem. Adeo sublatus est pudor, ut quidvis usurpet quaelibet. Videre est plus quam plebeias ac loci plane sordidi, vestibus holosericis, undulatis, florulentis, virgatis, byssinis, aureis, argenteis, pellibus zebellinis, Madauricis, cum interim maritus domi consuat calceos. Digitos habent smaragdis et adamantibus onustos; nam uniones nunc vulgo fastidiuntur. Ne quid querar de succinis et coralliis et crepidis inauratis. Satis erat tenuibus, in honorem sexus cingulis uti sericis, ac fimbrias vestium serico limbo decorare; nunc geminum est malum, et res familiaris extenuatur, et ordo, qui dignitatis est custos, confunditur. Si pilen-