purpurissam, cerussam, stibium, reliquosque colores elegantiores oportebat claris foeminis relinquere. Iam in conviviis, in publico incessu, quam nullus ordo! Saepe fit ut negotiatoris uxor dedignetur utroque parente nobili cedere. Res igitur ipsa iam dudum hortatur, ut hisce de rebus aliquid certi statuamus. Atque haec inter nos facile poterunt transigi, quoniam non nisi ad foemineum pertinent genus. Est autem et quod cum viris agamus, qui nos summovent ab omni dignitate, ac tantum nos pro lotricibus et cocīs habent, ipsi res omnes pro suo gerunt arbitratu. Concedemus igitur illis magistratus publicos, ac bellicae rei curam. Quis hoc ferat, quod in clypeo semper uxoris insignia laevum habent latus, etiamsi tribus partibus superet viri nobilitatem? Deinde par est, ut in elocandis liberis etiam mater habeat ius suffragii. Et fortassis hoc quoque evincemus, ut vicissim geramus officia publica; duntaxat, quae intra moenia, et sine armis geri possunt. Haec est summa rerum, de quibus mihi videtur operae pretium consultare. Super his apud se quaeque deliberet, ut de singulis fiant senatusconsulta, et si cui vestrum aliquid quippiam in mentem venerit, cras in medium conferat. Conveniemus enim diebus singulis, donec synodum absolverimus. Adhibeantur notariae quatuor, quae notis excipiant, quidquid dicatur. Praeterea quaestoriae duae, quae loquendi facultatem vel faciant, vel adimant. Sit hic consessus divinationis loco.[1]
- ↑ Hoc loco signilicat iudicium de rebut futuris, qua ratione instituendae sint. Nam iudicium super constituendo accusatore vocatur divinatio, quia quodammodo divinare oportet iudicem, quinam accusator idoneus sit. Talis Ciceronis divinatio de accusatore in Verrem constituendo.