Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/561

E Wikisource
Haec pagina emendata est

tis et lecticis eboratis ac bysso tectis vehuntur plebeiae, quid relictum est nobilibus ac potentibus? Et si vix equiti nupta caudam trahit ulnarum quindecim, quid faciet Ducis aut Comitis uxor? Atque haec res hodie est intolerabilior, quod mira temeritate subinde mutamus cultum. Pridem e porrectis a vertice cornibus pendebant linteamina. Hoc ornatu foeminae principes discernebantur a plebeiis. Illae ne quid conveniret, sumpserunt pilea foris ostentantia pelles albas nigris maculis variegatas. Statim vulgus arripuit. Rursus mutato cultu sumpserunt flammea nigra bysso. Id foeminarum vulgus non solum ausum est imitari, verum etiam addiderunt fimbrias aureas, denique et gemmas. Olim nobilium erat, a fronte atque a temporibus revulsis pilis in verticem capillos cogere. Non diu licuit, mox quaelibet aemulatae sunt. Tandem demiserunt crines in frontem; protinus et hoc imitatae sunt plebeiae. Solae nobiles olim habebant laterones et ante ambulones; et ex his unum delicatum, qui surrecturae manum porrigeret, qui laevam incedentis brachio dextro fulciret: nec hoc honoris concedebatur nisi bene nato. Nunc ut passim id faciunt matronae, ita quoslibet ad hoc officium recipiunt, quemadmodum ad gestandum a tergo caudam. Item olim solae nobiles salutabant osculo, nec quemvis ad osculum recipiebant, imo ne dextram quidem porrigebant quibuslibet. Nunc qui corium olent, irruunt ad osculum foeminae, quae scutum habet plenae nobilitatis. Nec in coniugiis quidem habetur ulla dignitatis ratio. Patriciae nubunt plebeiis, plebeiae patriciis: ita nascuntur nobis hybridae. Nec ulla tam obscuro loco nata est, quae metuit adhibere fucos omnes nobilium: cum plebeiis sufficere deberet, aut flos recentis cervisiae, aut succus recens ab arbore detracti corticis, aut si quid aliud parvo parabile: