Haec pagina emendata est
delas absumo, nec vestes detero.
- ne. Praepostera sane parsimonia, servare vitrum, ut perdas gemmas. Aliter sapuit ille Philosophus,[1] qui rogatus, quid esset pretiosissimum, respondet, Tempus. Porro cum constet, diluculum esse totius diei partem optimam, tu quod in re pretiosissima pretiosissimum est, gaudes perdere.
- ph. An hoc perit, quod datur corpusculo?
- ne. Imo detrahitur corpusculo, quod tum suavissime afficitur, maximeque vegetatur, cum tempestivo moderatoque somno reficitur, et matutina vigilia corroboratur.
- ph. Sed dulce est dormire.
- ne. Quid esse potest dulce nihil sentienti?
- ph. Hoc ipsum dulce est, nihil sentire molestiae.
- ne. Atqui isto nomine feliciores sunt, qui dormiunt in sepulcris. Nam dormienti nonnunquam insomnia molesta sunt.
- ph. Aiunt, eo somno maxime saginari corpus.
- ne. Ista glirium sagina est, non hominum. Recte saginantur animalia quae parantur epulis: homini quorsum attinet accersere obesitatem, nisi graviore sarcina onustus incedat? Dic mihi, si famulum haberes, utrum obesum mallem an vegetum, et ad omnia munia habilem?
- ph. Atqui non sum famulus.
- ne. Mihi sat est, quod ministrum officiis aptum malles, quam bene saginatum.
- ph. Plane mallem.
- ne. At Plato dixit, animum hominis hominem esse, corpus nihil aliud esse quam domicilium aut instrumentum. Tu certe fateberis, opinor, animum esse principalem hominis portionem, corpus animi ministrum.
- ph. Esto, si vis.
- ne. Cum tibi nolles ministrum abdomine tardum, sed agilem malles et alacrem, cur animo paras ministrum ignavum et obesum?
- ph. Vincor veris.
- ne. Iam aliud dispendium accipe: ut animus longe praestat corpori, ita fateris, opes animi longe praecellere bona corporis.
- ph. Probabile dicis.
- ne. Sed