Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/565

E Wikisource
Haec pagina emendata est

inter animi bona, primas tenet sapientia.[1]

ph. Fateor.
ne. Ad hanc parandam nulla diei pars utilior, quam diluculum, cum Sol novus exoriens vigorem et alacritatem adfert rebus omnibus, discutitque nebulas e ventriculo exhalari consuetas, quae mentis domicilium solent obnubilare.
ph. Non repugno.
ne. Nunc mihi supputa quantum eruditionis tibi parare possis quatuor illis horis, quas somno intempestivo perdis.
ph. Profecto multum.
ne. Expertus sum, in studiis plus effici una hora matutina, quam tribus pomeridianis; idque nullo corporis detrimento.
ph. Audivi.
ne. Deinde illud reputa, si singulorum dierum iacturam in summam conferas, quantus sit futurus cumulus.
ph. Ingens profecto.
ne. Qui gemmas et aurum temere profundit, prodigus habetur, et tutorem accipit: haec bona tanto pretiosiora qui perdit, nonne multo turpius prodigus est?
ph. Sic apparet, si rem recta ratione perpendamus.
ne. Iam illud expende, quod scripsit Plato, nihil esse pulchrius, nihil amabilius sapientia: quae si corporeis oculis cerni posset, incredibiles sui amores excitaret.
ph. Atqui illa cerni non potest.
ne. Fateor, corporeis oculis. Verum cernitur oculis animi, quae pars est hominis potior. Et ubi amor est incredibilis, ibi summa voluptas adsit oportet, quoties animo cum tali amica congreditur.
ph. Verisimile narras.
ne. I nunc, et somnum, mortis imaginem, cum hac voluptate commuta, si videtur.
ph. Verum interim pereunt nocturni lusus.
ne. Bene pereunt, quae peiora melioribus, inhonesta praeclaris, vilissima pretiosissimis permutantur. Bene perdit plumbum, qui illud vertit in aurum. Noctem natura somno tribuit: sol exoriens cum omne animantium genus tum praecipue hominem ad vitae munia revocat. Qui dormiunt, inquit Paulus, nocte dormiunt, et qui ebrii
  1. Supple partes. Primas partes tenere, hoc est praecellere