Haec pagina emendata est
bus horis hominem vivere, quo maiorem temporis partem impenderit studiis? Somnus enim mors quaedam est. Unde et ab inferis venire fingitur,[1] et ab Homero mortis germanus dictus est.[2] Itaque quos somnus occupat, nec inter vivos, nec inter mortuos censentur, sed tamen potius inter mortuos.
- ph. Ita videtur omnino.
- ne. Nunc mihi rationem subducito, quantam vitae portionem sibi resecent, qui singulis diebus tres aut quatuor horas perdunt somno.
- ph. Video summam immensam.
- ne. Nonne pro deo haberes Alcumistam, qui posset decem annos vitae summae adiicere, et provectiorem aetatem ad adolescientiae vigorem revocare?
- ph. Quidni habeam?
- ne. Sed hoc tam divinum beneficium ipse tibi praestare potes.
- ph. Qui sic?
- ne. Quia mane diei est adolescentia; usque ad meridiem fervet iuventus; mox virilis aetas; cui succedit pro senecta vespera; vespera excipit occasus, velut diei mors. Magnum autem vectigal parsimonia est, sed nusquam maius quam heic. An non igitur ingens lucrum sibi adiunxit, qui magnam vitae partem, eamque optimam, perdere desiit.
- ph. Vera praedicas.
- ne. Proinde videtur admodum impudens eorum querimonia, qui naturam accusant, quod hominis vitam tam angustis spatiis finierit, cum ipsi ex eo, quod datum est, sibi sponte tantum amputent. Satis longa est cuique vita, si parce dispensetur. Nec mediocris profectus est, si quis suo quaeque tempore gerat. A prandio vix semihomines sumus, cum corpus cibis onustum