Haec pagina emendata est
aggravat mentem: nec tutum est, spiritus ab officina stomachi, concoctionis officium peragentes, ad superiora evocare; a coena multo minus. At matutinis horis homo totus est homo, dum habile est ad omne ministerium corpus, dum alacer viget animus, dum omnia mentis organa tranquilla sunt ac serena, dum aurae divinae, ut ait ille,[1] particula spirat, ac sapit originem suam, et rapitur ad honesta.
- ph. Eleganter tu quidem concionaris.
- ne. Apud Homerum audit Agamemnon, opinor,
- Οὐ χρὴ παννύχιον εὕδειν βουληφόρον ἀνδρα.[2]
- Quanto turpius est tanta diei partem somno perdere?
- ph. Verum, sed g-boulehphoroh. Ego non sum dux exercitus.
- ne. Si quid tibi carius est quam ipse tibi, ne quid te moveat Homeri sententia. Faber aerarius ob vile lucellum surgit ante lucem, et nos amor sapientiae non potest expergefacere, ut saltem solem ad lucrum inaestimabilem evocantem audiamus? Medici non fere dant pharmacum nisi diluculo; illi norunt horas aureas, ut subveniant corpori: nos eas non novimus, ut locupletemus ac sanemus animum? Quod si haec leve pondus habent apud te, audi quid apud Salomonem loquatur illa coelestis Sapientia: Qui mane, inquit, vigilaverint ad me, invenient me.[3] Iam in mysticis Psalmis, quanta matutini temporis commendatio? Mane Propheta extollit Domini misericordiam, mane exauditur vox eius, mane illius deprecatio praevenit Dominum. Et apud Lucam Evangelistam, populus sanitatem ac doctrinam expetens a Domino, mane ad illum confluit.[4] Quid suspiras Philypne?
- ph. Vix lacrymas teneo, cum subit quantam vitae iacturam fecerim.
- ne. Supervacaneum est ob ea discruciari,