Haec pagina emendata est
rum hilaris?
- hi. Optime temet offers, Levine, in quem hanc pectoris aegritudinem evomam.
- le. In pelvim evomas malim, quam in me. Sed quid est mali? et unde nobis prodis?
- hi. E concione sacra.
- le. Quid homini poetae cum sacris concionibus?
- hi. A sacris non abhorreo: sed in hanc incidi ita sacram, ut Virgilius auri famem appellavit sacram. At tales rabulae sunt caussa, ut rarius audiam ecclesiastas.
- le. Ubi habita est concio?
- hi. In summo templo.
- le. A prandio? id temporis fere dormitant homines.
- hi. Utinam illi locutuleio dormissent omnes, vix digno qui concionetur apud anseres.
- le. Obstreperum est animal anser: ferunt tamen patriarcham Franciscum aliquando concionatum apud sorores aviculas,[1] a quibus magno silentio sit auditus. Sed age, etiamne sabbato sit concio?
- hi. Fit in honore divae Virginis matris. Nam die Dominico Christus praedicatur. Decet autem ut priores teneat mater.
- le. Quod erat thema?
- hi. Enarrabat canticum Virginis.
- le. Argumentum vulgatissimum.
- hi. Nimirum aptissimum ecclesiastae. Nam suspicor illum hoc unum thema didicisse; quemadmodum aiunt, inveniri sacerdotes, qui nullam liturgiam callent, nisi pro defunctis unicam.
- le. Dicatur igitur ille, concionator de Magnificat; aut. si mavis, Magnificatitius. Sed cuiusmodi tandem avis erat, aut quibus ornata plumis?
- hi. Vulturi non dissimilis.
- le. Qua tandem ex corte?
- hi. Franciscana.
- le. Quid audio? ex tam sancto sodalitio? Fortassis ex illorum degenere genere, qui dicuntur Gaudentes, colore fusco, calceis integris, cingulo candente: nec horrent, contremisco referens, nudis digitis contrectare pecuniam.
- hi. Imo e grege selectissimo istorum, qui gaudent Observantes nominari, colore cinericio, cingulis canabeis, calceis fenestratis, quique citius occiderent