Haec pagina emendata est
hominem, quam nuda cute pecuniam attingerent.
- le. Nil mirum est, in rosariis nasci cynorrhodum. Sed quis talem histrionem induxit in hoc proscenium?
- hi. Istuc magis etiam diceres, si vidisses personam tragicam. Corpore erat vasto, buccis rubentibus, ventre prominente, lateribus gladiatoriis: dixisses athletam esse. Et quantum ego divinare queo, biberat in prandio plus quam unum vini sextarium.
- le. Unde tanta vini copia non tractanti pecuniam?
- hi. Ex aula Regis Ferdinandi singulo quoque die dabantur illi sextarii quatuor.
- le. O male collocatam benignitatem! Fortassis erat doctus.
- hi. Praeter effrontem improbitatem, et linguam effraenem nihil habebat.
- le. Quae res igitur sic imposuit Ferdinando, ut bovem adduceret ad ceroma?[1]
- hi. Ut numero dicam, pietas et regia bonitas. Commendatus erat, ille demittebat caput in dextrum humerum.
- le. Sic Christus pendet in cruce. Sed erat concio frequens?
- hi. Qui potuit esse infrequens Augustae, in templo celeberrimo, et in tot monarciarum conventu, quos Carolus Caesar ex universa Germania,[2] ex Italia, ex Hispaniis, ex Anglia eo contraxerat? Quin et eruditi complures aderant in ipsa concione, praesertim ex aula regum.
- le. Demiror si porcus ille quidquam adferre potuit dignum tali auditorio.
- hi. At multa se digna protulit.
- le. Quae tandem? obsecro. Sed prius te quaeso ut mihi nomen hominis edas.
- hi. Non expedit.
- le. Quam ob rem, Hilari?
- hi. Non libet talibus gratum facere.
- le. Au! gratificatur qui traducit?
- hi. Illis pro summo beneficio est, quocunque modo innotescere.
- le. Saltem mihi nomen edito tacituro.
- hi.