Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/584

E Wikisource
Haec pagina emendata est

arrogat quam habet.

le. At periculum est, ne dum modestiam amplectimur, incidamus in vanitatem.
hi. Qui sic?
le. Nam si verum dixit Paulus, Non sum dignus vocari Apostolus; et si vere se dixit Maria ancillam humilem, hoc est, infimae sortis; periclitantur de mendacio, qui utrumque tam magnificis efferunt laudibus.
hi. Nihil hic, o bone periculi: cum nos laudibus vehimus pios ac pias, praedicamus in illis Dei beneficentiam; cum ipsi semet abiiciunt, respiciunt vires ac merita sua, si desit favor numinis. Nec statim mendacium est, si quis sibi non vindicat quae habet: si loquitur ex animo, fortassis error dici potest, mendacium dici non potest. At hunc errorem in nobis amat Deus.
le. At Paulus, qui se negat esse dignus Apostoli titulo, alibi magnifice de se praedicat, commemorans sua facinora: Plus, inquit, omnibus laboravi, et qui videbantur esse aliquid, nihil mihi contulerunt: cum sanctissima Virgo tale nihil dixisse legatur.
hi. Sed ista facinora Paulus appellat suas infirmitates, quibus illustrata est Dei potentia, eamque commemorationem vocat insipientiam, ad quam sit adactus pseudapostolorum improbitate, ob quos fuit illi necesse sibi vendicare auctoritatem apostolicam, non quod ipse delectaretur humana gloria, sed quod expediret Evangelio, cuius dispensatio fuerat illi credita. In Virgine Matre non fuit eadem ratio: non enim illi commissum erat munus praedicandi Evangelii. Tum et sexum, et virginem, denique Iesu matrem, decebat summus pudor, summaque modestia. Nunc venio ad huius erroris frontem. Qui Latine nesciunt, putant humilitatem nihil aliud declarare, quam insignem modestiam; cum interdum referatur ad locum, aut conditionem, non ad animi virtutem; interdum sic referatur ad animum, ut vitium sonet.
le. Etiamne in sacris literis?
hi. Maxime. En tibi locum apud Paulum ad Coloss. cap. 2: Nemo