Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/583

E Wikisource
Haec pagina emendata est

aversatus me Dominus.

le. Haec si vera sunt ac pietatis plena, quid est quod obrudant onagri?
hi. Latinae vocis ignorantia parit hos tumultus. Humilitas apud veteres emendatius loquentes non declarat virtutem animi, quae pugnat cum arrogantia, diciturque modestia, sed conditionis abiectiorem sortem: quo sensu ignobiles, tenues, idiotas, et contemptos, humiles dicimus, quasi humi repentes. Quemadmodum igitus magnatibus loquentes dicimus, Rogo ut tua celsitudo nobis hac in re faveat: ita qui de se loquentes sua volunt elevare, dicere solent, Quaeso ut humilitatem nostram tua humanitate subleves. Nam pronominum primogeniorum emphasis interdum habet nescio quid arrogans. Quod genus est illud, Ego dico, ego perficiam. Bifariam itaque puella modestissima simul et suam sortem extenuavit, et Numinis in se munificentiam extulit, non contenta se ipsam ancillam dicere, sed addidit humilem ancillam et infimae sortis. Quemadmodum, iuxta proverbium, servus prae servo est,[1] ita et inter ancillas alia est alia praestantior, nimirum pro dignitate functionis. Honestior enim comptrix quam lotrix.
le. At miror, Merdardum non agnovisse sermonis formam, cum ipse frequenter audierim Franciscanos ita loquentes, Mea parvitas agit tibi gratias pro lauta refectione.
hi. Quidam non multum aberrarent, si dicerent, mea pravitas. Ceterum quoniam Graeca vox ταπεινοφροσύνη quiddam amplius exprimere videtur, quam Latina modestia, Christiani maluerunt humilitatem dicere quam modestiam: hoc est, maluerunt significantius loqui, quam elegantius. Modestus enim is dicitur, qui modice de se sentit, nihil sibi praeter meritum arrogans. At ταπεινοφροσύνης laus non competit nisi in eum, qui minus sibi
  1. i. e. interest inter servum et servum; inter servos etiam dignitatis gradus sunt.