Haec pagina emendata est
asinus sibila: oportuit talem rabulam putribus ovis aut ruderibus e suggesto deturbare.
- hi. Non deerant, qui hoc illo dignum existimarent, sed cohibebat illos loci reverentia.
- le. Sed loci religio non debet his opitulari, qui locum scelere profanarunt: veluti qui in templi septis occidunt hominem, non aequum est ut illic habeant asylum, itidem qui in sacris concionibus et loci religione, et populi patientia stolide abutitur, huic non oportet esse praesidio, quod ipse sua temeritate profanavit. Laudatus est a priscis ille, qui eum non habuit pro consule, cui ipse non esset senator:[1] nec par est, ut populus eum habeat pro Ecclesiasta, cui ipse non concio.
- hi. Metuunt fulmen episcoporum : Si quis instigante diabolo etc., nosti legem.
- le. Sed prius in tales rabulas episcopi debebant vibrare fulmen.
- hi. Metuunt et illi.
- le. Quos?
- hi. Illos ipsos rabulas.
- le. Quam ob rem?
- hi. Ob hoc ipsum, quod rabulae sunt.
- le. Apostoli non metuebant regum et praesidum minas; et isti metuunt unum mendicum?
- hi. Sed ob hoc ipsum magis formidandi, quod mendici sunt: quod eripiatur non habent, quo laedant habent. Abi tu sodes ad vesparum aut crabronum nidum aliquem, et unam quamlibet ex illis digito continge! ea res si tibi bene successerit, redito ad me, et episcopos ignavos appellato, qui refugiant unum mendicum irritare. Romanum Pontificem nonne potentissimi Christianae ditionis monarchae reverentur, fortassis et metuunt?
- le. Nec mirum: est enim Christi vicarius.
- hi. At Alexander sextus,[2]