Haec pagina emendata est
vocant negociatores.
- ia. Quid interea bibebat Antronius?
- gi. Idem ferme nectar.
- ia. Non sensit malum?
- gi. Durus erat, qui vel foenum esse posset, et talibus, ut dixi, deliciis fuerat a teneris educatus. Hoc lucro nihil existimabat certius.
- ia. Quid ita?
- gi. Si supputes uxorem, filios, filiam, generum, operas et famulas, alebat domi fere corpora triginta tria. Iam quo vinum erat dilutius, hoc et parcius bibebatur et serius exhauriebatur. Hic mihi subducito, in singulos dies addita aquae situla, quam non poenitendam summam conficiat in annum.
- ia. O sordes.
- gi. Atqui non minus compendii redibat ex pane.
- ia. Quo pacto?
- gi. Emebat triticum vitiatum, quod alius noluisset emere. Hic praesens statim lucrum, quia minoris emebat. Caeterum vitio medicabatur arte.
- ia. Qua tandem?
- gi. Est argillae genus frumento non dissimile, quo videmus et equos delectari, dum et parietes arrodunt, et ex lacunis ea argilla turbidis bibunt libentius. Eius terme tertiam partem admiscebat.
- ia. Est isthuc medicari?
- gi. Certe tritici vitium minus sentiebatur. An hoc quoque lucrum putas aspernandum? Adde iam aliud stratagema, domi panem subigebat, nec id crebrius etiam aestate, quam bis in mense.
- ia. Isthuc est lapides apponere, non panes.
- gi. Aut si quid lapide durius. Sed huic quoque malo erat paratum remedium.
- ia. Quodnam?
- gi. Fragmenta partis immersa cyathis vino macerabant.
- ia. Similes habebant labra lactucas.[1] Sed ferebant talem tractationem operae?
- gi. Primum narrabo primatum eius familiae apparatum, quo facilius divines, quomodo tractentur operae.
- ia. Audire cupio.
- gi. De ientando nulla erat illic mentio. Prandium fere differebatur in horam a meridie primam.
- ia. Quamobrem?
- gi. Expectabatur Antronius paterfamilias.