Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/607

E Wikisource
Haec pagina emendata est
gi. Quoniam ea domus tantum habebat pulicum ac cimicum, ut nec interdiu quietum esse, nec noctu somnum capere liceret.
ia. Divitias miseras.
gi. Praesertim in hoc pecoris genere.
ia. Oportet illic ignavas esse foeminas.
gi. Latitant, nec inter viros versantur. Ita fit ut illic et foeminae nihil aliud sint quam foeminae, et viris desint ea ministeria, quae solent ab eo sexu suppeditari.
ia. Sed Antronium interim non pigebat tractationis?
gi. Illi in huiusmodi sordibus educato praeter lucrum nihil erat dulce. Vbiuis potius habitabat quam domi, nulla in re non negociabatur. Scis autem eam urbem esse prae caeteris Mercurialem. Pictor ille nobilis[1] deplorandum existimavit, si dies abiisset sine linea; Antronius longe magis deplorabat, si dies praeteriisset absque lucro. Quod si quando evenisset, domi quaerebat Mercurium.
ia. Quid faciebat?
gi. Habebat in aedibus cisternam ex eius civitatis more, illic hauriebat aliquot aquae situlas, et infundebat in vasa vinaria. Hic erat certum lucrum.
ia. Fortasse vinum erat aequo vehementius.
gi. Imo plus erat quam vappa. Nunquam enim emebat vinum nisi corruptum, quo minoris emeret; ex eo ne quid periret, subinde feces annorum decem miscebat, Volvens ac revolvens omnia, quo mustum videretur; neque enim ille passus fuisset ullam fecis micam perire.
ia. At si qua fides medicis, tale vinum gignit vesicae calculos.
gi. Non errant medici, nam in ea domo nullus erat annus tam felix, quin unus atque alter calculo periret, nec horrebat ille funestam domum.
ia. Non?
gi. Etiam a mortuis colligebat vectigal. Nec aspernabatur quamvis exiguum lucellum.
ia. Dicis furtum.
gi. Lucrum
  1. Apelles ille Cous pictorum celebirrimus, cuius dictum versiculus ille vulgatus coutinet, Nulla dies abeat, quin linea ducta super sit.