Haec pagina emendata et bis lecta est
VENATIO. 55
Quis Thales te docuit istam philosophiam?
- ga. Fuit mihi admodum puero consuetudo domestica cum integerrimo viro Ioanne Coleto. Nostin’ hominem?
- er. Quid ni? tanquam te.
- ga. Is eam aetatem huiusmodi praeceptiunculis imbuit.
- er. Non invidebis, si me praebeam aemulum instituti tui!
- ga. Imo isthoc nomine mihi futurus es multo charior. Scis enim, similitudine morum conglutinari familiaritatem ac benevolentiam.
- er. Verum; sed non inter competitores eiusdem magistratus, quum simili laborent morbo.
- ga. Nec inter eiusdem sponsae procos, quum pariter laborent amore.
- er. Sed extra iocum, experiar imitari rationem istam.
- ga. Precor, ut tibi vertat quam optime.
- er. Fortassis assequar te.
- ga. Utinam et praecurras. Sed interim non operiar te; quin ipse quotidie me ipsum superare contendo: sed tamen adnitere, si potes, ut antevertas.
Venatio.
Paulus, Thomas, Vincentius, Laurentius, Bartholus.
- pa. Trahit sua quemque voluptas; mihi placet venatio.
- th. Placet et mihi: sed ubi canes, ubi venabula, ubi casses?
- pa. Valeant apri, ursi, cervi et vulpes; nos insidiabimur cuniculis.
- vi. At ego laqueos iniiciam locustis. Insidiabor gryllis.
- la. Ego ranas captabo.
- ba. Ego papiliones venabor.
- la. Difficile est sectari volantia.
- ba. Difficile,[1] sed pulchrum; nisi pulchrius esse ducis sectari lumbricos aut cochleas, quia carent alis.
- la. Equidem malo insidiari piscibus; est mihi hamus elegans.
- ba. Sed unde parabis escam?
- la. Lumbricorum ubique magna est copia.
- ba. Est, si tibi velint prorepere e terra.
- la. At ego mox efficiam, ut multae myriades prosiliant.
- ba. Quod pacto? incantamentis ?
- la. Videbis