Haec pagina emendata et bis lecta est
PIETAS PUERILIS.
notus.
- er. Quando isthuc erit?
- ga. Fortasse nunquam. Sed ante annum vigesimum octavum nihil statuetur.
- er. Cur ita?
- ga. Quia audio passim tam multos sacerdotes, monachos et maritos, deplorantes, quod sese temere praecipitarint in servitutem.
- er. Cautus es, qui capi nolis.
- ga. Interim tria mihi curae sunt.
- er. Quaenam ista?
- ga. Ut proficiam in probitate morum. Dein, si id nequeam, certe tuear illibatam innocentiam ac famam. Postremo paro mihi bonas litteras ac disciplinas, in quovis vitae genere futuras usui.
- er. Sed interim a poetis abstines?
- ga. Non in totum, sed castissimos quosque potissimum lego. Quod si quid inciderit parum verecundum, praetercurro, quemadmodum Ulysses obturatis auribus Sirenas praeternavigavit.
- er. Sed cui interim studiorum generi te potissimum addicis? medicinae, iuri caesareo aut pontificio, an theologiae? Nam linguae, bonae literae, philosophia, pariter conducunt ad omnem professionem.
- ga. Nondum ulli me plane addixi, sed ex omnibus gustum aliquem capio, ne cuiusquam plane sim rudis, utque, degustatis singulis, certius eligam, cui sim accommodus. Medicina ubivis terrarum certissimum viaticum est: Iurisprudentia viam aperit ad dignitates: Theologia mihi cumprimis placeret, nisi me mores quorundam, et morosae inter ipsos contentiones offenderent.
- er. Non facile labitur, qui sic pedetentim incedit. Complures hisce temporibus abstinent a theologia, quod vereantur, ne vacillent in fide catholica, quum videant nihil non vocari in quaestionem.
- ga. Ego, quod lego in sacris literis et in symbolo, quod dicitur Apostolorum, summa fiducia credo, nec ultra scrutor. Cetera permitto theologis disputanda ac definienda, si velint. Si quid tamen receptum est usu populi christiani, quod non plane pugnet cum sacris literis, hactenus servo, ne cuiquam sim offendiculo.
- er.