Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/630

E Wikisource
Haec pagina emendata est

age dic mihi, estne hoc verum, quod audio, in regula vetitum, ne quod indultum impetrent a Pontifice?

th. Est.
ph. Atqui audio nullum hominum genus pluribus instructum indultis, adeo ut liceat illis homines ipsorum sententia damnatos vel veneno necare vel vivos defodere citra ullum irregularitatis periculum.
th. Non est vana fabula quam audisti, nam mihi narravit vir minime mendax Polonus se obdormiisse potum in templo Franciscanorum in his angulis, in quibus sedent foeminae per laminas foraminosas confitentes. Experrectus cantu nocturno non ausus est se prodere. Decantatis ex more nocturnalibus, totus fratrum chorus descendit in aedem inferiorem, ibi erat parata fossa bene lata beneque profunda. Stabant duo iuvenes revinctis a tergo manibus. Habita est concio de laude obedientiae, promissa est apud Deum omnium commissorum venia. Nonnulla etiam spes infecta, fore ut Deus fratrum animos flecteret ad misericordiam, si sponte descenderent in foveam seque supinos reponerent. Factum est, subductisque scalis, omnes simul iniecere terram.
ph. Sed siluitne interim ille spectator?
th. Maxime, tum quidem nimirum metuens ne, si se prodidisset, tertius adderetur fossae.
ph. Etiamne hoc illis licet?
th. Licet, quoties periclitatur decus ordinis. Nam ille simul atque evasisset, passim in omnibus conviviis narrabat, quae viderat, magna Seraphicae gentis invidia. Nonne praestiterat vivum sepeliri?
ph. Fortasse. Verum his subtilitatibus omissis, qui fit, ut quum patriarcha iusserit incedi nudis pedibus, nunc maxime incedant calceis fenestratis?
th. Duabus de causis praeceptum hoc mitigatum est; altera est, ne per imprudentiam tangant pecuniam; altera, ne frigus laedat aut spina aut serpentes aut silices aut aliud simile, quum illis sit per universum terrarum orbem obambulandum. Ce-