Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/631

E Wikisource
Haec pagina emendata est

terum ut id fiat inviolata regulae maiestate, fenestra calcei pedem nudum ostendit per synecdochen.[1]

ph. Praedicant se profiteri perfectionem Evangelicam, quam aiunt constare consiliis Evangelicis, de quibus inter eruditos magna digladiatio est. Et in uno quoque vitae statu locus est perfectioni Evangelicae. Sed quid omnium maxime perfectum tibi videtur inter Evangelii praecepta?
th. Arbitror totum illud, quod prodidit Matthaeus capite quinto, cuius haec est clausula: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui vos oderunt, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos, ut sitis filii patris vestri, qui est in coelis, qui solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos. Estote ergo vos perfecti, sicut et pater vester coelestis perfectus est.
ph. Commode respondisti. Sed pater ille dives est ac munificus in omnes, nec mendicat a quoquam.
th. Munifici sunt et illi, sed opum spiritualium, hoc est precum et bonorum operum, quibus opulenti sunt.
ph. Utinam sint inter illos exempla charitatis Evangelicae, quae maledicta benedictis, iniuriam beneficio pensat. Quid sibi vult illa iam celebris Alexandri pontificis vox, Tutius esse regem quamlibet potentem laedere, quam quemlibet ex ordine Franciscanorum aut Dominicanorum?
th. Ordinis laesam dignitatem ulcisci phas est, et quod uni ex minimis male fit, fit toti ordini.
ph. At quur non potius, quod uni benefit, fit toti ordini? Et quur non unus Christianus laesus totum Christianismum ad vindictam provocat? Quur toties caesus ac lapidatus Paulus non inclamavit suppetias adversus apostolicae dignitatis violatores? Iam si iuxta Domini sententiam, Beatius est dare quam accipere, utique perfectior est, qui bene vivens ac docens de suo, dat egentibus, quam qui tantum
  1. Per synecdochen pars ponitur pro toto. Sic Franciscanorum pars pedis denudatur, pro toto scilicet pede.