Haec pagina emendata est
210 A M I C I T 1 A.
nos ex commissis gallis et coturnicibus voluptatem capimus.
- io. Nondum satis percipio quid velis dicere.
- ep. Dicam igitur, si vis, crassiore Minerva. Scis serpentium genus esse inimicum homini.
- io. Scio vetus inter illos et nos esse dissidium et irreconciliabile, futurumque donec meminerimus illius inauspicati pomi.
- ep. Nosti lacertam?
- io. Quid ni?
- ep. Italia magnas habet et virides. Hoc animal natura et homini amicum est et serpentibus inimicum.
- io. Unde hoc deprehenditur?
- ep. Vbicunque prospicit homo, ibi congregantur lacertae, obliquato capite diu contemplantes hominis faciem; si expuas, elambunt sputum ore redditum; vidi et puerorum mictum exorbentes. Quin et puerorum manibus tractantur impune atque etiam laeduntur, et admotae ori gaudent salivam lambere. Caeterum si comprehensae inter se committantur, dictu mirum, quam in sese saeviant; nec appetunt committentem. Si quis in agris ambulet per viam cavam, nunc hinc, nunc illuc strepitu dimoti rubi admonent hominem; insuetus crederet serpentem esse; ubi dispexeris, lacertae sunt obliquato capite contemplantes, donec consistas, si pergas, sequentes. Rursus aliud agentem admonent. Diceres eas ludere vehementerque delectari hominis aspectu.
- io. Mira narras.
- ep. Quodam die vidi praegrandem et mire viridem in ostio cavi decertantem cum serpente. Primum mirabamur, quid esset. Italus admonebat in antro esse hostem, paulo post venit ad nos lacerta velut ostendens sua vulnera ac remedium flagitans, ac se tantum non tangi patiebatur; quoties autem restabamus, restabat et illa nos contemplans. Serpens alterum latus perte totum eroserat et ex viridi rubrum fecerat.
- io. Mihi si adfuissem, libuisset ulcisci lacertae vicem.
- ep. At ille iam se in profundum antrum abdiderat: