Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/632

E Wikisource
Haec pagina emendata est

accipit. Alioqui frustra Paulus gloriatur, quod gratis praedicaverat Evangelium. Atque hic videtur esse praecipuum illius laudatae addictionis experimentum, si conviciis impetiti non incandescant, si in male merentes charitatis affectum obtineant. Quid magni est, si quis aliquid facultatum relinquat, de alieno victurus aliquanto lautius, quum sibi servet ulciscendi cupiditatem? Cinctorum fune, semicalceatorum ubique est magna copia; haec qui praestet, quae perfecta Dominus vocat, quae apostoli constanter exhibuerunt, inter istos nimium rara est avis.

th. Non ignoro quas fabulas impii quidam de illis spargant, sed ego sic affectus sum, ut ubicunque videro illam sacrosanctissimam vestem, putem adesse angelos Dei, eamque domum esse felicem, cuius limen crebro teritur illorum pedibus.
ph. Et ego arbitror pauciores esse steriles foeminas, ubi illi agunt familiariter. Sed mihi propitius sit Franciscus, Theotime, qui hactenus tanto in errore sim versatus. Existimabam istorum vestem nihil aliud esse quam vestem, nec per se meliorem veste nautae aut calcearii, nisi utentis sanctimonia commendaretur, quemadmodum Christi vestis contacta sanavit haemorrhoissam. Alioqui dubitabam, utrum textor an vestiarius eam vim dedisset vesti.
th. Haud dubie, qui formam dat, dat vim.
ph. Posthac ergo vivam suavius, nec me macerabo metu inferorum aut confessionis taedio aut cruciatu poenitentiae.
AMICITIA
Ephorinvs, Ioannes
ep. Saepenumero mecum admirari soleo, quem deum in consilium adhibuerit natura, quum in omni rerum genere misceret amicitias et inimicitias quasdam arcanas nec ullis causis evidentibus probabiles, nisi quod hoc spectaculo videtur fuisse delectata, quemadmodum